Charter Document - 06130302
Charter Number: | 06130302 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
De omnibus escetis Civitatis Londoniarum a tempore Henrici regis avi predicti regis tam de ecclesiis domibus redditibus gardinis terris et aliis et quod dampnum dominus rex et predecessores sui habuerunt de concelamento ipsarum eschetarum tam tempore pacis quam gwerre et qui tenuerunt illas eschetas et qui modo illas tenent Civitas respondit dicens quod in ultimo itinere justiciariorum apud Turrim Londoniarum responsum fuit et irrotulatum in rotulo domini regis de valore nichil sciunt set inquiratur per censuram ecclesiasticam de terris gardinis domibus et redditibus dicit Civitas quod nichil inde sciunt preter domum que fuit Roberti le Herre sicut presentatum fuit apud Turrim Londoniarum in illa domo posita fuerunt aliquando vina domini regis quam postea Ricardus rex dedit cuidam Roberto pro servicio suo reddendo inde per annum domino regi unam galeam deauratam vel j marcam argenti