Charter Document - 06130300
Charter Number: | 06130300 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Memorandum quod in presentibus placitis proposuerunt justiciarii civibus ut certificarent eos de omnibus eschetis que fuerunt regi sive patri suo eschete a tempore quo justiciarii ultimo itineraverunt apud Turrim tempore regis Johannis et dixerunt quod si quid factum fuit ad preiudicium domini regis postea per justiciaries itineraries non deberet esse stabile quia dominus rex fuit infra etatem Similiter de fugitivis si quis rediit post fugam sine warranto et utlagatis et eorum catallis et si quis ea habuerat Et de fugitivorum et utlagatorum receptoribus unde cives multum erant gravati semper hoc calumpniantes et dicentes quod quicquid justiciarii itinerantes in preteritis temporibus terminaverint de iure deberet stare Et videbatur eis quod dominus rex a die quo coronatus fuit semper fuerat rex sicut tunc fuit et hoc patens est per datum brevis sui hac de causa cepit dominus rex Civitatem in manu sua dicens quod cives recettaverunt Walterum Bukerel contra pacem suam qui abiuraverat regnum suum et dixit si dictus Walterus habuit licenciam redeundi in Angliam per eum quod ipse tunc temporis fuit infra etatem et oporteret ut cum ipse foret in plena etate quod dictus Walterus adquisisset breve suum de warranto et cum non fecisset ipse fuit receptatus per cives contra pacem domini regis quod maior et cives semper calumpniaverunt set nichil profuit Illo tempore hac de causa fecit finem Civitas versus dominum regem pro mille libris ad rehabendum Civitatem quam ipse ceperat in manu sua pro predicta causa