Charter Document - 06130297

Charter Document - 06130297


Charter Number: 06130297
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Item preceptum est per justiciarios ut domus que fuit Bernardi de Salet capiatur in manum domini regis quia datum fuit eis intelligi quod ipse obiit intestatus et insuper dicunt justiciarii quod licet ipse fecisset testamentum non potuit domos nec terras suas sicut cives Londoniarum possunt alicui legare quia non fuit de libertate Civitatis sicut eis videtur Maior respondit dicens Hoc non concedimus per judicium set oportet ut habeamus sufficientem deliberacionem inde loquendi quia casus iste novus est quantum ad nos et spectat ad multos magnates regni qui habent terras in Civitate et revera foranei semper usi sunt sicut et nos usque ad presens tempus ad terras suas vendendas assignandas et etiam legandas cuicumque voluerint