Charter Document - 06130296

Charter Document - 06130296


Charter Number: 06130296
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Item quoddam mesuagium captum est in manu domini regis quod fuit Radulfi Eswy primi in Ismongerlane per preceptum justiciariorum quibus datum fuit intelligi quod quidam judeus nomine Joceus filius David illud tradidit in introitu guerre dicto Radulfo per collusionem ut warrantizaret contra barones Et sic remansit dictum mesuagium dicto Radulfo Ita quod judeus illud nunquam postea potuit recuperare quod scilicet mesuagium in tali casu deberet esse domino regi