Charter Document - 06130290
| Charter Number: | 06130290 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
| Date: | 1244 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Item dicunt quod terra que fuit Radulfi Borwoldin in vico Sancti Michaelis de Candelwykstrate versus vicum Fullonum postquam idem Radulfus utlagatus fuit Hugo de Neville cepit eam in manum suam quia est de feodo suo set nescitur quo warranto illam cepit Et postea dimisit eam Gilberto de Aquila parmentario [pro] ij d vel j libra cimini per annum que valet annuatim xl s Modo autem illam tenet magister Johannes Romanus de Eboraco
