Charter Document - 06130289
Charter Number: | 06130289 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Item terre que fuerunt Willelmi Thurstan quas dominus rex dedit Henrico de Burgo et postea Thome de Blunville et postea Radulfo Parmentario Idem vero Radulfus uxorem suam de terris illis dotavit et mortuo illo Radulfo uxor eius illas tenuit usque ad gwerram Et postea Isabella comitissa Glovernie quandam partem terrarum illarum que fuerunt de feodo suo in manum suam cepit et tenuit Postea vero Gilbertus de Clara comes Glovernie de illa feoffavit Robertum de Basinge qui illam tenuit usque ad ultimum iter justiciariorum Modo autem Reginaldus de Bungeye et Radulfus de Ely illam tenent Aliquas vero terras dicti Willelmi que non sunt de feodo comitis Glovernie tenent modo canonici Sancti Pauli et Walterus Buk per uxorem suam que fuit filia Andree Nevelun et quandam sopam tenet Robertus Auguillun per uxorem suam que scopa est in Westchepe et venit filia Radulfi Steperang et profert cartam domini regis Johannis