Charter Document - 06130276

Charter Document - 06130276


Charter Number: 06130276
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Capitulum VIII De ecclesiis que sunt et esse debent de donacione domini regis que sint et quis illas teneat et per quem Civitas respondit dicens quod ecclesia Sancti Pauli Londoniarum et Sancti Martini Magni et Sancti Petri de Ballio et capella Beate Marie in Judaismo sunt in donacione domini regis et tamen videtur eis quod ecclesia Omnium Sanctorum de Fancherche et ecclesia Sancti Magni Martiris et ecclesia Sancti Audoeni et ecclesia Sancti Michaelis ubi bladum venditur et ecclesia Sancti Petri super Thamisiam et ecclesia Sancti Alphegi que site sunt in chemino domini regis et ecclesia Omnium Sanctorum super murum Civitatis et ecclesia Sancti Augustini super eundem debeant pertinere domino regi et esse in sua donacione