Charter Document - 06130249

Charter Document - 06130249


Charter Number: 06130249
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Coram quibus convictum fuit per maiorem et aldermannos Civitatis quod tempore predicto fuerunt tales consuetudines ad predictam hetham spectantes scilicet de qualibet siffa j mensura continente v quarteria salis que fuerunt hominis extranei et etiam si fuerint alicuius hominis de V Portibus et applicuerit aut venerit ubicumque fuerit inter Woroparth et Anedeheye vel ultra dabit ij d ad firmam dicte ripe Item si aliquis de civibus Londoniarum partem habeat in dicta sippa salis nichil dabit de porcione sua set residuum quod pertinet ad forinsecos dabit consuetudinem secundum quantitatem rei sue