Charter Document - 06130248

Charter Document - 06130248


Charter Number: 06130248
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Dominus rex mandavit domino Willelmo de Eboraco preposito Beverlaci et sociis eius justiciariis itinerantibus apud Turrim Londoniarum quod omni diligentia et modis quibus poterunt inquiri faciant que consuetudines pertinebant ad Hetham Regine Londoniarum anno proximo ante gwerram motam inter dominum Johannem regem patrem suum et barones suos Anglie Et [quod] de consuetudinibus illis et aliis que ad predictam hetham pertinebant tempore predicto eis constiterit et que postea mutata fuerunt et alienata omni sollicitudine et cautela quibus poterint laborent ad predictam hetham in statum debitum reformandam et quod teneatur in eisdem consuetudinibus quibus teneri consuevit tempore predicto