Charter Document - 06130244

Charter Document - 06130244


Charter Number: 06130244
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

De morte antecessoris qualiter debeat placitari Provisum est etiam quod si aliquis obierit in Civitate seysitus de aliquo tenemento ut de feodo ita quod tenementum illud ante mortem suam non legaverit quod heres eius incontinenti succedat et habeat eandem seysinam quam antecessor suus tenuit die quo obiit et si aliquis alius post mortem antecessoris eiusdem heredis intruserit se in tenementum illud ante successionem suam et idem heres recenter venerit ad vicecomites et querelam suam fecerit de eadem intrusione statim inquisita veritate per aldermannum et visnetum coram vicecomitibus idem intrusor per iudicium eiciatur et sit in misericordia vicecomitum pro transgressione et pro iniusta detencione et heres habeat seysinam antecessoris sui Si autem heres non venerit ad vicecomites infra annum et diem post intrusionem illam nec querelam fecerit de predicta intrusione et intrusor infra annum et diem alium de eodem tenemento feoffaverit heres nullum habeat recuperare versus tenentem per querelam suam nisi tantum per breve de recto et tunc illud breve de recto terminetur in curia per modum possessionis ut de feodo in forma assise mortis antecessoris et non in forma brevis de recto ut de iure Et quoniam similiter nullum breve de ingressu locum habet in Civitate set omnino breve de recto provisum est quod breve de recto in tali casu impetratum placitetur et terminetur secundum formam et naturam brevis de ingressu et non in formam vel naturam brevis de recto salvis warrantis suis tenentibus si quos vocare voluerint tam in processu istius brevis quam brevis tangentis naturam mortis antecessoris