Charter Document - 06130240

Charter Document - 06130240


Charter Number: 06130240
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Intrusio Radulfus la Justice et Agnes uxor eius queruntur de Johanne Clerico le chapeler quod idem Johannes iniuste et contra pacem domini regis intrusit se in quoddam mesuagium ipsius Agnetis in Estchep et [ipsam] Agnetem inde eiecit unde dicunt quod deteriorati sunt et dampna habent ad valenciam v m [] Et producunt sectam [] Et Johannes venit et defendit vim et iniuriam et totum [] et dicit quod non intrusit se in predictum mesuagium sicut ipsi dicunt set habuit ingressum in predictum mesuagium per priorissam Sancte Marie de Clerckenwelle quam vocat inde ad warrantum qui venit et ei warrantizavit et dicit quod predicti Radulfus et Agnes nichil clamare poterunt in predicto mesuagio quia dicit quod predictum mesuagium est de feodo suo et quod ipsa dedit predictum mesuagium per cartam cuidam Rogero le Cordwaner et Avicie uxori sue Ita quod post mortem ipsius Rogeri venit predicta Avicia apud Clerkenewelle et in pleno conventu reddidit eis cartam predictam et mesuagium et eis quietum clamavit totum jus et clamium quod habuit in predicto mesuagio Ita quod eadem priorissa et conventus predictam resignacionem ceperunt de predicto mesuagio et predictum Johannem inde feoffaverunt Radulfus et Agnes dicunt quod verum est quod ipsa priorissa et conventus feoffaverunt predictum Rogerum et Aviciam set dicunt quod post mortem ipsius Rogeri venit predicta Avicia in ligia potestate et viduitate sua dedit predictum mesuagium in maritagium cum predicta Agnete cuidam Ricardo de Abeville primo viro suo qui inde fuerunt in pacifica seisina per magnum tempus donec idem Johannes ipsos inde eiecit Et quod eadem Agnes talem habuit seisinam et prius fuit feoffata quam idem Johannes ponit se super veredictum visneti et Johannes similiter Et ideo dictum est Roberto Hardel eiusdem visneti aldermanno quod iam faciat venire in predicto loco xij ad inquisicionem illam faciendam ubi statim et eodem die facta fuit inquisicio per xij aldermannos qui venerunt coram justiciariis apud ecclesiam Sancte Marie prope predictum mesuagium et super sacramentum suum et in fide qua tenentur domino regi dixerunt quod predicta Avicia post mortem viri sui confecit predictis Ricardo et Agneti cartam suam de predicto mesuagio set postea venit predicta Avicia ad predictam priorissam et conventum et in presentia eorum se dimisit de predicto mesuagio omnino et illud eis reddidit Ita quod eadem priorissa et conventus predictum Johannem de predicto mesuagio feoffaverunt et ipsum inde in plenariam et [separatam] seisinam posuerunt Et ideo consideratum est quod predictus Johannes teneat in pace Et Radulfus et Agnes in misericordia Loquela de ista intrusione nunquam fuit in hustengo et tamen terminatum est coram justiciariis unde manifeste patet quod hoc quod maior et cives superius dixerunt de intrusione locum non tenet set sciendum quod predictus Johannes sponte intravit in responsionem predicte intrusionis