Charter Document - 06130237
Charter Number: | 06130237 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
De essoniis Provisum est etiam et concessum quod si petens se falso vel maliciose essoniaverit et tenens presens fuerit in curia quod essonium petentis non allocetur nec audiatur in querela sua infra annum et diem pro malicia et falsitate sua set si post annum et diem ad proximam curiam venerit et versus tenentem sequi voluerit asscultetur et tenens summoneatur quod sit ad proximam curiam ei responsurus Ita tamen quod loquela illa tunc sit ibi in eo statu in quo fuit quando remansit sine die per falsum essonium ipsius petentis Si autem petens post annum et diem ad proximam curiam non venerit nec versus tenentem sequi voluerit et tenens presens fuerit in curia tunc per iudicium eiusdem curie tenens eat sine die et petens sit in misericordia pro falso clamore Si autem tenens se essoniaverit et presens non fuerit tunc allocetur essonium et detur essoniatori dies ad proximam curiam Si autem tenens se essoniaverit et sanus sit infra libertatem Civitatis tunc statim mittatur pro eo et capiatur ubicumque inventus fuerit et ducatur ad curiam et respondeat et essonium suum non allocetur Si autem fuerit infra libertatem Civitatis infirmus et sane mentis et se essoniaverit tunc statim mittantur ad ipsum aldermanni ad videndum quem loco suo in loquela illa attornare voluerit Et coram eis faciat attornatum suum Qui cum eis incontinenti eat ad curiam et respondeat Et si fuerit infirmus et non sit sane mentis et se essoniaverit statim allocetur essonium suum Idem tenendum est de muliere in partu laborante