Charter Document - 06130235
Charter Number: | 06130235 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
De curiis hustengalibus Provisum est etiam et concessum quod curia de placitis terre [teneatur] de quindena in quindenam et quod teneatur per sex aldermannos et unum vicecomitem si alii aldermanni et alius vicecomes ibi non intersint vel causa racionabili interesse non possint vel odio vel amore se subtraxerint per quod iusticia differatur Et similiter teneatur curia per eos si maior ibidem non interfuerit vel interesse non poterit vel predicto modo se subtraxerit Ita quod si iudicium fuerit clarum illi sex aldermanni et vicecomes non exspectatis maiore et aliis aldermannis et alio vicecomite statim et sine dilacione faciant iudicium et reddant in eadem curia Si autem judicium obscurum fuerit et ambiguum tunc ponant iudicium illud in respectum usque ad proximam curiam sequentem et tunc fiat judicium si certi sint de iudicio faciendo et reddendo si vero tunc incerti fuerint de iudicio reddendo bene licebit eis adhuc differre iudicium usque ad proximiorem curiam post secundam que erit tercia curia et non ultra cum satis infra tres curias que continent sex septimanas de iudicio faciendo et reddendo possint certiorari