Charter Document - 06130221
Charter Number: | 06130221 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
De fugitivis si quis rediit post fugam sine warrento et utlagatis et catalla eorum quis ea habuit Dicunt maior et aldermanni quod Walterus Bukerel abiuravit regnum pro domo Henrici de Wautham et postea rediit si autem warantum habuit necne dicunt quod intelligunt quod dominus rex perdonavit ei abiuracionem regni sui et recepit ipsum ad pacem suam sicut alias presentatum fuit coram justiciariis set dicunt quod nesciunt si aliquod aliud inde habuerit warrantum necne Et quia maior et aldermanni presentant quod credunt quod istud presentatum et terminatum fuit in ultimo itinere ideo plenius inquiratur in rotulis ultimi itineris Et Walterus arestetur donec warrantum suum inde ostenderit Et quia convictum est quod idem Walterus receptatus fuit in Civitate Londoniarum scienter et sine warranto post dictam abiuracionem ideo tota Civitas in misericordia domini regis Post veniunt maior et cives et sponte se ponunt in misericordia domini regis Post venerunt maior et barones et reddiderunt domino regi Civitatem cum omnibus libertatibus pro predicta transgressione Et dominus rex eam cepit Postea de gratia sua reddidit eis Civitatem usque ad certum diem ut interim loquatur cum consilio suo Postea ad illum diem venerunt cives apud Westmonasterium coram domino rege et consilio suo voluntatem domini regis super predictis audituri Et quia dominus rex arduis negociis intendebat iter suum cum exercitu versus partes Scocie ita quod negociis Civitatis ad presens non potuit intendere terminum usque ad reditum suum de partibus Scocie eis prefixit ut tunc eis voluntatem et gratiam suam super predictis faciat Ita tamen quod Civitas sit in manum domini regis eodem statu quo prius fuit quando predictam Civitatem de gratia sua liberavit eisdem Et sic recesserunt Catalla ipsius Walteri quedam domus in parochia Sancti Laurencii super Tamisiam que remanet in manum domini regis tanquam escheta et valet per annum iiij marcas set reddit dominis feodi ij marcas ut dicitur