Charter Document - 06130216
Charter Number: | 06130216 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Prior de Bermundeseye tenet unum mesuagium in Civitate Londoniarum quod fuit Willelmi cum Barba convicti de felonia capiatur in manum [] donec [] Et similiter capitur in manum [] medietas cuiusdam mesuagii quod Osbertus Clericus legavit predicto Willelmo filio suo Et quam medietatem idem Willelmus dimisit ad terminum cuidam Ricardo fratri suo infra quem terminum convictus fuit de felonia donec tenentes [] Et interim inquiratur de valore Et quia istud non fuit plene presentatum coram justiciariis per maiorem et aldermannos ideo dictum est eis quod plenius inde inquirant Postea convictum fuit per maiorem et aldermannos quod Felicia que fuit uxor Joscei le Joefne tenet predictam medietatem et Ricardus Russel tenet predictum mesuagium tanquam eschete Ideo capiantur in manum [] Medietas mesuagii valet xx s per annum [Aliud] mesuagium valet per annum xx s