Charter Document - 06130215

Charter Document - 06130215


Charter Number: 06130215
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Orfilia filia Alani Ceyl de Laron tenet quoddam mesuagium in vico de Graschirche quod fuit predicti Alani convicti felonie Et quod fuit escheta domini regis per feloniam illam et quam escetam dominus Johannes rex dedit Huberto de Burgo mesuagium illud capiatur in manum domini regis donec [] Et quia postea convictum fuit quod predictus Alanus nunquam convictus fuit de aliqua felonia set obiit in prisona ideo ipsa teneat in pace