Charter Document - 06130199

Charter Document - 06130199


Charter Number: 06130199
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
British History Online

Charter:

De ecclesiis dicunt quod dominus rex est patronus ecclesie Sancti Pauli Londoniarum et etiam Sancti Martini Magni Londoniarum scilicet decanatus ecclesie Sancti Pauli de Ballio Capella Sancte Marie in Judaismo fuit de donacione domini regis Dicunt etiam quod videtur eis quod ecclesia Sancti Magni Martiris que sita est in regis strata domini regis ad quam advocacionem abbas Westmonasterii et prior de Bermundseye tenent que valet per annum xx libras debet esse de donacione nisi iidem abbas et prior aliquod warrantum inde habuerunt Dicunt etiam quod ecclesia Omnium Sanctorum de Fancherche que similiter sita est in regia strata et que valet xl solidos et quam priori Sancte Trinitatis confert Et ecclesia Sancti Andree Huberd sita est in regia strata cuius advocacionem heredes Thome de Barewe tenent Et similiter ecclesia Sancti Michaelis in Foro que sita est in regia strata et valet per annum xl s quam advocacionem decanus et capitulum Sancti Pauli Londoniarum tenent Et similiter ecclesia Sancti Petri super Tamisiam que sita est in regia strata et valet v marcas quam advocacionem iidem decanus et capitulum tenent Et similiter ecclesia Sancti Elphegi que sita est super murum Civitatis et valet xl solidos quam advocacionem decanus Sancti Martini tenet Et similiter ecclesia Omnium Sanctorum que sita est super murum Civitatis et valet xl solidos Et similiter ecclesia Sancti Augustini super murum et valet xx s quam prior Sancte Trinitatis tenet Et super [hoc] venit prior de Bermundeseye et profert litteras domini Henrici regis patentes in hec verba [] Et ideo tenent in pace

Markups

Names Markup:



De ecclesiis dicunt quod dominus rex est patronus ecclesie Sancti Pauli Londoniarum et etiam Sancti Martini Magni Londoniarum scilicet decanatus ecclesie Sancti Pauli de Ballio Capella Sancte Marie in Judaismo fuit de donacione domini regis Dicunt etiam quod videtur eis quod ecclesia Sancti Magni Martiris que sita est in regis strata domini regis ad quam advocacionem abbas Westmonasterii et prior de Bermundseye tenent que valet per annum xx libras debet esse de donacione nisi iidem abbas et prior aliquod warrantum inde habuerunt Dicunt etiam quod ecclesia Omnium Sanctorum de Fancherche que similiter sita est in regia strata et que valet xl solidos et quam priori Sancte Trinitatis confert Et ecclesia Sancti Andree Huberd sita est in regia strata cuius advocacionem heredes Thome de Barewe tenent Et similiter ecclesia Sancti Michaelis in Foro que sita est in regia strata et valet per annum xl s quam advocacionem decanus et capitulum Sancti Pauli Londoniarum tenent Et similiter ecclesia Sancti Petri super Tamisiam que sita est in regia strata et valet v marcas quam advocacionem iidem decanus et capitulum tenent Et similiter ecclesia Sancti Elphegi que sita est super murum Civitatis et valet xl solidos quam advocacionem decanus Sancti Martini tenet Et similiter ecclesia Omnium Sanctorum que sita est super murum Civitatis et valet xl solidos Et similiter ecclesia Sancti Augustini super murum et valet xx s quam prior Sancte Trinitatis tenet Et super [hoc] venit prior de Bermundeseye et profert litteras domini Henrici regis patentes in hec verba []embed Et ideo tenent in pace