Charter Document - 06130198

Charter Document - 06130198


Charter Number: 06130198
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

De seriantiis dicunt quod Otto filius Willelmi tenet de domino rege in Civitate Londoniarum xlv s redditus assisi et extra Civitatem in comitatu Essexie manerium de Lillestone per seriantiam ad sculpandum cuneum monetarie in Civitate Londoniarum Item Robertus de Sotebrok tenuit in Civitate Londoniarum quoddam mesuagium de domino rege per seriantiam ad inveniendum carbonem ad fabricandum coronam domini regis et suum regale Et Robertus obiit Et Laurencius le Draper tenet seriantiam illam nescitur quo waranto Ideo capiatur in manum domini regis seriantia illa cum omnibus pertinenciis Et maior et vicecomites respondeant de omnibus exitibus predicte seriantie a tempore ultimi itineris usque ad diem istum quia in ultimo itinere preceptum fuit maiori et vicecomitibus quod seriantiam illam similiter caperent in manum domini regis eo quod seriantia illa vendita fuit sine domino rege Item heres Roberti de Levelaund quam Radulfus de Grendone desponsavit tenet seriantiam gaole de Flete cum Portsoka et valet per annum xviij libras et amplius De seriantiis nichil sciunt plus dicere Postea convictum fuit quod seriantia illa valet per annum xviij marcas et dimidiam