Charter Document - 06130197

Charter Document - 06130197


Charter Number: 06130197
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

De vadlettis et puellis qui sunt et esse debent in custodia domini regis sive maritati sint sive maritandi Et si sint quibus et per quos et quantum terre illorum valeant Dicunt maior et cives super sacramentum suum [] quod nichil sciunt Ad quod dicunt justiciarii quod ipsi bene sciunt quia dicunt quod heredes Roberti de Levelonde qui tenent seriantiam de Fletebregge esse [debent] in custodia domini regis et per ipsum maritari Et quia maior et cives istud celaverunt ideo ad iudicium de eis