Charter Document - 06130194
Charter Number: | 06130194 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
De illis qui sunt in misericordia domini regis et non sunt amerciati Dicunt maior et cives quod non possunt ad capitulum istud respondere sine inspeccione rotulorum ultimi itineris quod eis fuit denegatum sicut patet superius in capitulo de veteribus placitis Et ideo inde loquendum Et sciendum quod maior et omnes aldermanni respondent de omnibus capitulis preterquam de novis placitis corone de quibus camerarius et vicecomites respondent ut superius patet