Charter Document - 06130192

Charter Document - 06130192


Charter Number: 06130192
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Johannes de Coudres Alanus de Shordiche Johannes filius Ivonis Hugo filius Ricardi et Martinus filius Aylweri appellaverunt Jordanum le Cutiller de tribus bobus furatis qui fuerunt ipsius Johannis et in custodia predictorum [Johannes de Coudres] plegius de prosequendo hic versus predictum Jordanum [] Ideo dictum est vicecomitibus quod faciant eos venire cras Et quia Hugo le Blund et Adam de Basingge vicecomites ipsum Jordanum spoliaverunt de latrocinio predicto et predictos boves quos furatos esse dicebant ab eodem Jordano separaverunt antequam convictum fuit latrocinium de predictis bobus et boves illos penes se retinuerunt cum nullus de latrocinio suo spoliandus sit antequam per iudicium convincatur vel deliberetur ideo predicti vicecomites in gravi misericordia Et Jordanus statim reseysetur de predictis bobus et Jordanus venit cras et remanet sub eadem plevina sub qua prius fuit et omnes alii similiter In crastino veniunt omnes Johannes filius Ivonis Hugo filius Ricardi Ricardus filius Hugonis nolunt prosequi appellum versus Jordanum Ideo committantur gaole Et Johannes de Coudres plegius eorum de prosequendo sit in misericordia finem fecerunt per dimidiam marcam quia pauperes per plegium eiusdem Johannis de Coudres Et Johannes de Coudres queritur de predicto Jordano quod cum emisset tres boves de predicto Alano pro decem et octo solidis de quibus pacavit ei xij solidos premanibus et eos posuisset in pastura sua apud Edelmetone ad impinguandum venit predictus Jordanus et predictos boves abduxit et apud Londonias fugavit ad dampnum suum [] Et quesitum est a predicto Alano qui presens est si vendidisset predictos boves eidem Johanni dicit quod sic quesitum est etiam ab eo quomodo venit ad predictos boves dicit quod revera predictus Jordanus tradidit ei predictos boves ad impinguendum Et postea circiter octo dies vendidit eidem Alano predictos boves pro xviij s Et Jordanus venit et defendit vim et iniuriam et totum et bene concedit quod abduxit predictos boves de communa pasture de Edelmetone ubi eos invenit et eos tanquam suos fugavit apud Londonias et bene cognovit quod predictos boves eidem Alano tradidit ad impinguandum set bene defendit quod nunquam predictos boves eidem Alano vendidit contra ipsum et sectam suam si quam habet Et quia idem Jordanus et Alanus satis concordant in hoc quod predicti boves eidem Alano traditi fuerunt ad impinguandum et quia predictus Alanus nullam habet sectam quod predictus Jordanus predictos boves eidem vendidit consideratum est quod boves remaneant penes ipsum Jordanum et Alanus in misericordia pro gravi transgressione sua Et satisfaciat predicto Johanni de Coudres de xij s quos ab eo recepit pro predictis bobus Et Johannes inde quietus Post venit Alanus et finem fecit per j m per plegium Johannis de Coudres