Charter Document - 06130190

Charter Document - 06130190


Charter Number: 06130190
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Aluredus de Pincebrecke queritur quod Johannes de Coudres tunc vicecomes percussit ipsum quodam cnipulo in capite et ipsum male vulneravit et ipsum cepit et diu imprisonavit et postea a prisona sine waranto deliberavit contra pacem domini regis unde dicit quod deterioratus est et dampnum habet ad valenciam c marcarum Et inde producit sectam Et Johannes venit et defendit vim et iniuriam plagas et quicquid est contra pacem domini regis set dicit quod ipsum imprisonavit tum quia extraxit knipulum suum ad ipsum percutiendum qui fuit ballivus domini regis tum quia noluit ei invenire plegios pro quodam facto quod accidit in domo sua quando absens fuerat Et quod cnipulum extraxit producit sectam Et Albredus venit defendit contra ipsum et sectam suam Ideo consideratum est quod vadiet legem suam et defendat se septima manu sua veniat cras cum lege plegius legis Robertus filius Johannis In crastino venit Albredus et bene fecit legem suam Et ideo consideratum est quod Johannes tanquam convictus de plagis et de isto inprisonamento committitur gaole Postea ad peticionem maioris et civium traditur eis per ballivam ad habendum ipsum coram domino rege Et interim idem Johannes satisfaciat eidem Albredo de plagis inprisonamento et dampnis finem fecit versus predictum Albredum per xx s unde solvet x s ad festum Sancti Johannis Baptiste hoc anno et x s ad festum Sancti Michaelis proximum sequens