Charter Document - 06130185
Charter Number: | 06130185 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Willelmus filius Galfridi Aurifabri appellat Alanum le Weyder et Alanum nepotem suum de plagis quas ei fecerunt contra pacem domini regis Et quia nunquam ipsos ante appellavit nec aliquid inde ostendit camerario nec vicecomitibus nec levavit huthesium nec clamorem ideo consideratum est quod appellum sit nullum et Willelmus custodiatur Et pro pace domini regis custodienda inquiratur de facto omnes interim custodiantur Post venit Alanus et pro habenda inquisicione pro se et manupastu suo offert domino regi xl s Et admittitur Et ideo inde fiat inquisicio super quo veniunt maior et cives dicunt super sacramentum quod fecerunt domino regi et in fide qua ei tenentur quod predictus Alanus nec aliquis de manupastu suo culpabilis est de plagis illis nec sciunt quis vel qui fecerunt ei plagas illas quia plagatus fuit in Suthwerk extra Civitatem Londoniarum Ideo consideratum est quod Alanus et manupastus suus sint inde quieti et Willelmus custodiatur Postea finem fecit per dimidiam marcam quia pauper per plegium Willelmi de Berkingges