Charter Document - 06130180

Charter Document - 06130180


Charter Number: 06130180
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Eodem anno accidit eadem die quod pro morte predicti Simonis captus fuit quidam homo Galfridus nomine et ductus fuit ad prisonam de Newegate et Johannes Shep serviens vicecomitis Londoniarum sicut debuit ipsum deliberare in prisonam ita nequiter proiecit eum in fundum prisone quod predictus Galfridus fregit collum et mortuus est et Johannes Shep fugit pro morte illa Ideo exigatur et utlagetur Catalla eius xij d unde vicecomites respondebunt et fuit in franco plegio in warde Ricardi de Hadestoke Ideo in misericordia et inquiratur de franco plegio