Charter Document - 06130175

Charter Document - 06130175


Charter Number: 06130175
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Christiana filia Stephani appellat Willelmum de Denecastre et Willelmum Baggard et Robertum Coperberd quod ipsi in festo Purificationis hoc anno verberaverunt Stephanum fratrem suum in Aldricthesgate et male vulneraverunt ita quod obiit Et quod hoc fecerunt nequiter et in feloniam offert [] Et Willelmus et alii venerunt et Willelmus et Willelmus qui non sunt de libertate Civitatis defendunt mortem illam et ponunt se super veredictum aldermanni et visneti quod non sunt culpabiles de morte illa Et quesitum fuit a maiore et civibus si veredictum aldermannorum et visneti sufficiat ad eorum liberacionem vel dampnacionem qui dicunt quod non sufficit set dicunt quod ex quo extranei sunt bene sufficit veredictum xlij hominum de tribus aldermanneriis propinquioribus et vicinioribus illi loco ubi factum accidit Ita quod de unaquaque aldermanneria eligantur xiiij per quorum sacramentum de veritate est inquirenda super quorum veredictum predicti Willelmus et Willelmus libenter se ponunt de bono et de malo Et dictum est aldermannis quod in crastino faciant eos venire ad veredictum illud faciendum Et interim predicti custodiantur Post venerunt quadraginta et duo homines in forma predicta et jurati coram justiciariis de veritate dicenda dicunt super sacramentum suum quod predicti Willelmus et Willelmus non sunt culpabiles de predicta morte Ideo inde quieti Et Christiana in misericordia pro falso clamio versus eos Vicini attachiati veniunt et non male creduntur Ideo inde quieti Et Robertus Coperberd venit et precise defendit mortem illam Et quia est de Civitate offert se defendere per legem Civitatis Et consideratum est quod vadiat legem et defendat se cum xxxvjta manu sua et fiat eleccio in forma [] plegii Roberti de lege Walterus Hordintune et alii []