Charter Document - 06130172
Charter Number: | 06130172 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Quedam mulier Matilldis uxor Johannis Cocke inventa fuit occisa in domo sua in vico Sancti Thome Apostoli nescitur quis eam occidit Et Nicholaus de Warewyke Johannes Clericus pistor Robertus de Kancia et Thomas Niger gaunter vicini attachiati pro morte illa inde secreto examinantur Et quesitum est ab eis qua hora predicta Matilldis fuit occisa qui dicunt quod hora vesperarum Et quesitum fuit ab eis quis fuit in domo cum ea quando occisa fuit qui dicunt quod predictus vir suus non fuit tunc in Civitate set fuit apud Redingges set quedam mulier fuit tunc in domo cum ea cuius nomen adhuc ignoratur que capta fuit et liberata vicecomitibus et imprisonabatur apud Newegate Et postea fuit deliberata per justiciarios gaole Et quia camerarius et vicecomites testantur quod occisa fuit de nocte nec aliquam rectam fecerunt inquisicionem nec aliquid presentant in rotulis suis nec aliquid recordantur de predicta muliere ideo in misericordia Et veniet predicta mulier ut aliquod certum per ipsam inquiratur