Charter Document - 06130168

Charter Document - 06130168


Charter Number: 06130168
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Accidit die Exaltacionis Sancte Crucis quod Mabilia uxor Johannis le Fundur Juliana et Matilldis la Mareschale et quedam Pavia verberavit quamdam mulierem Galienam in parochia Sancti Egidii extra Krepelgate ubi predictus Johannes supervenit et percussit eam in vertice cum quadam hachia inter humeros ita quod inde obiit Et quidam Willelmus Mocke interfuit morti illi et ipsam male vulneravit Johannes Mabilia Juliana et Matilldis fugerunt Et Willelmus et Pavia attachiati pro morte illa quia forinseci fuerunt coram justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu Middlelsexie venerunt et ibidem quieti fuerunt Et quia factum istud contigit infra libertatem Civitatis dictum est vicecomiti Middelsexie quod faciat eos venire In crastino venerunt Willelmus et Pavia et defendunt precise mortem illam sicut alias fecerunt et bene ponunt se super veredictum maioris et civium aldermanni et visneti ubi factum illud accidit Et quia de facto illo nichil constare potest aldermanno et visneto quia extra Civitatem factum fuit et Willelmus et Pavia penitus eis sunt ignoti et alii coram justiciariis in comitatu Middelsexie ubi factum istud contigit fuerunt quieti