Charter Document - 06130162

Charter Document - 06130162


Charter Number: 06130162
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Accidit die Dominica proxima ante Annuntiacionem Beate Marie quod Alexander de Chalyz occidit Willelmum de Bentheleghe in venella Sancti Nicholai et fugit et male creditur Judicium exigatur et utlagetur secundum formam [] Catalla eius xiiij d Et Nicholaus de Molendino qui fuit socius ipsius Alexandri fuit in eodem conflictu cum eo et antequam idem Willelmus fuit occisus voluit repercutere ipsum Alexandrum et percussit predictum Nicholaum ita quod obiit Isti duo nulla habuerunt catalla Et ideo nichil Et Alexander fuit in franco plegio in warda Stephani Bukerel Ideo in misericordia