Charter Document - 06130161

Charter Document - 06130161


Charter Number: 06130161
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Accidit in vigilia Cathedre Sancti Petri in vico de Wallebroke quod Johannes le Gaunter vulneravit Alexandrum de Holebeches ita quod obiit in crastino et Johannes fugit et male creditur Ideo exigatur et utlagetur secundum formam [] Catalla eius x s unde vicecomites respondeant Et fuit in franco plegio in warda Reginaldi de Bungaye Ideo inquiratur de franco plegio et sit in misericordia et dictus Alexander obiit in domo Johannis de Cardoil tailliatoris et Johannes fuit attachiatus pro morte illa et venit et non male creditur et Rogerus de Cantebrigge et Ricardus de Hereford servientes ipsius Johannis similiter attachiati veniunt et non male creduntur Ideo inde quieti Vicini similiter attachiati sint quieti quia non male creduntur Et quia camerarius et vicecomites non fecerunt sufficientem inquisicionem de predicta morte quia nullam fecerunt inquisicionem ubi vulneratus fuit set fecerunt inquisicionem ubi inventus fuit quod multum distabat a loco ubi vulneratus fuit et preterea non attachiaverunt Walterum de Sancto Albano in cuius domo predictus Johannes conversabatur ideo sint in gravi misericordia