Charter Document - 06130157
Charter Number: | 06130157 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Isabella uxor Serlonis appellat Willelmum Bertone quod die Sabbati ante clausum Pasche anno eodem in domo sua verberavit eam et male tractavit ita quod filium suum peperit abortivum et quod fecit nequiter et contra pacem domini regis offert disracionare per quod curia consideraverit [] Et Willelmus venit et defendit baturam illam feloniam et quicquid est contra pacem domini regis quod non sit inde culpabilis et quod ipsa appellat ipsum per odium et athiam ponit se super veredictum maioris et civium Londoniarum Et quesitum fuit a camerario et vicecomitibus si predictum puerum viderunt abortivum Et vicecomites dicunt quod non Et camerarius dicit quod vidit predictum puerum habentem capud quassatum et brachium sinistrum in duobus locis fractum et totum corpus per baturam illam denigratum Et quia camerarius habet recordum et hoc testatur non videtur justiciariis quod possit se defendere per veredictum maioris et civium maxime de morte hominis ubi aliquis sequitur vel cum magna suspicio fuerit nullus debeat ponere se super veredictum eorum Postea venit idem Willelmus et ponit se super legem magnam et eam justiciarius vadiavit Habeat ergo legem suam et defendat se cum tricesima sexta manu unde decem et octo sint ex una parte de Walebroke et decem et octo ex alia parte cras eligantur coram maiore et aldermannis absentibus camerario et vicecomitibus in folkemannemote apud Sanctum Paulum partibus presentibus Et veniat cum lege a crastino eleccionis in octo dies per concessionem justiciariorum ad peticionem baronum Aliter veniret in crastino quia sic inventum est in ultimo itinere de Johanne Herlizun