Charter Document - 06130156

Charter Document - 06130156


Charter Number: 06130156
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Quidam homo Johannes de Loundoneston percussit Agnetem uxorem suam quodam gladio die Pasche ita quod die Veneris proxima sequente ex plaga illa obiit et Johannes fugit post mortem et male creditur Judicium exigatur et utlagetur secundum formam [] Catalla eius iiij s vj d unde vicecomites respondeant Et quia convictum est quod idem Johannes per quinque dies postquam eam percussit moram fecit in domo inter vicinos suos et non fugit nisi post mortem suam et Johannes Clericus dubbur et Thomas de Marisco de Berckingges Willelmus de la Cheniere Radulfus de Sabrithteworthe Matildis de Suthwerke et Matildis de Shenleghe qui fuerunt de familia ipsius Johannis et fuerunt cum eo quando hoc factum fuit et post donec fugit nec ipsi levaverunt huthesiam vel clamorem nec aliquid inde constare fecerunt camerario aut vicecomitibus ob quam causam justiciarii habent suspicionem de eis committantur gaole et interim loquatur cum domino rege