Charter Document - 06130153
Charter Number: | 06130153 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Eodem anno quidam homo Jordanus nomine inventus fuit occisus in vico Sancti Johannis Zakarie in Goderuneslane Nescitur quis eum occidit Claricia uxor ipsius Jordani attachiata fuit et venit et non male creditur Et quesitum fuit ab ea si aliquem male credit de morte predicti viri sui dicit quod male credit Alanum filium Simonis Mauntel et Laurencium fratrem suum qui sunt in comitatu Middelsexie et non de Civitate Londoniarum qui veniunt et ponunt se super xlij homines de tribus aldermaneriis propinquioribus loco ubi predictus Jordanus inventus fuit occisus qui veniunt et jurati coram justiciariis de veritate dicenda dicunt super sacramentum suum quod predicti Alanus et Laurencius non sunt culpabiles de predicta morte nec in aliquo [eos] male credunt nec aliquem alium quia nesciunt qualiter ipse fuit occisus nec quis eum occidit Ideo consideratum est quod predicti Alanus et Laurencius sint inde quieti Et vicini attachiati pro morte illa veniunt et non male creduntur Ideo inde quieti