Charter Document - 06130152

Charter Document - 06130152


Charter Number: 06130152
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Eodem anno W de [Haverhille] existente camerario et Thoma de Dunhelmia et Johanne Viel juniore existentibus vicecomitibus accidit quod quidam clericus Londoniarum Martinus nomine inventus fuit occisus in vico Sancti Martini de Otteswyche pro cuius morte capti fuerunt Johannes capellanus Sancti Martini in Vinetria et Willelmus subdiaconus eius et imprisonati apud Newegate ubi postea coram justiciariis ad predictam gaolam deliberandam assignatis venerunt Willelmus et Walterus fratres predicti Martini et eos de predicta morte appellaverunt Ita quod liberati fuerunt ordinario loci coram quo purgaverunt se Et quidam Willelmus le Keb laicus fugit pro morte illa et male creditur Ideo exigatur et utlagetur secundum formam [] Catalla eius v s unde vicecomites respondeant Et Willelmus fuit in franco plegio Ideo francus plegius in misericordia