Charter Document - 06130148

Charter Document - 06130148


Charter Number: 06130148
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Gilo Niger et Gilbertus serviens eius et Robertus le Peytevin clericus vulneraverunt Warinum vinetarium fere ad mortem et fugerunt Et Gilbertus fugit ad ecclesiam Sancte Marie de Somersete Ita quod vicecomites posuerunt vigiliam super eum inde evasit Et maior et cives requisiti quid faciendum sit de vicecomitibus in hoc casu utrum bene fecerunt necne quod ipsum evadere permiserunt dicunt quod non est eorum consulendo quod aliquis vicecomes penam incurrat pro huiusmodi evasione Ideo loquendum et Warinus vivit nec sequitur versus eos nec unquam secutus fuit Ideo dictum est vicecomitibus quod si redierit capiatur