Charter Document - 06130147
Charter Number: | 06130147 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Eodem anno quidam batellus et quoddam rete inventa fuerunt in aqua Tamisie Et quia dictum fuit quod duo homines ceciderunt de batello illo et submersi erant et nescitur quo devenerunt nec qui fuerunt et nichil fuit ibi nisi infortunium fuerunt batellus et rete appreciata pro x s unde vicecomites respondebunt Et quia nulla inquisicio facta fuit de predictis batello et reti nec possunt constare justiciarii utrum aliquis submersus fuerit necne in predicto batello vel quod debeat esse banum vel weyvum nec vicecomites istud ostenderunt Ideo in [misericordia]