Charter Document - 06130146

Charter Document - 06130146


Charter Number: 06130146
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Eodem anno apud la Barre in comitatu Cancie accidit quod quidam Rogerus le Sauser et quedam ancilla Inga nomine exierunt de Civitate Londoniarum de domo Isolde de Tateshale et iverunt apud la Garre et detulerunt secum ignem in quadam olla ad comburendum domum Jocei de la Garre quam domum ibidem combusserunt etidem Rogerus predictum Joceum quadam sagitta occisit et fugit ad ecclesiam de Upchirche et ibi cognovit factum et abiuravit regnum Et requisitus per quem et ob quam causam hoc fecerat dicit quod predicta Isolda eum ibidem miserat ad predictam Ingam defendendam et predictam domum comburendam et in crastino predicta Inga Londonias est reversa ad domum predicte Isolde ubi statim capta fuit et imprisonata et super facto illo convicta et combusta Et predicta Isolda propter hoc capta fuit et attachiata et posita fuit per plegios secundum legem Civitatis usque ad hec placita Modo venit et requisita qualiter vult se defendere de huiusmodi precepto dicit quod vult defendere se secundum legem Civitatis quod nec predicta domus fuit combusta nec predictus Josceus interfectus per preceptum suum vel consilium et assensum suum