Charter Document - 06130144
Charter Number: | 06130144 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Quidam clericus Michael nomine inventus fuit occisus ante monasterium Sancti Nicholai a quodam ignoto qui fugit et nescitur quo devenit Et quia justiciarii nesciunt quis exigendus sit ad utlagandum pro morte illa nec potest eis constare per aliquam inquisicionem factam quis fuerit ille malefactor et attachiamenta et inquisiciones de morte hominis usque nunc fecerunt vicecomites et non camerarius quesitum est a maiore et civibus quale iudicium faciendum fuerit de vicecomitibus qui nullum attachiamentum vel inquisicionem inde fecerunt qui dicunt quod vicecomites non sunt in culpa nec esse debent maxime cum hoc fuit factum sero et longe a domibus vicecomitum nec vicecomites aliquid inde sciverunt usque mane Ideo loquendum []