Charter Document - 06130135

Charter Document - 06130135


Charter Number: 06130135
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Quedam Alicia que fuit uxor Willelmi Cheval servientis domini regis occidit quemdam Petrum capellanum ecclesie Sancti Michaelis et fugit ad ecclesiam Sancti Edmundi et inde de nocte evasit Et quia malecreditur de morte illa exigitur et weyvetur secundum formam [] Catalla eius ij s unde vicecomites respondeant Vicini attachiati pro morte illa veniunt et non malecreduntur Ideo inde quieti