Charter Document - 06130133

Charter Document - 06130133


Charter Number: 06130133
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Accidit die Sancti Bartholomei quod quedam puella Matilldis nomine octo annorum et quedam Alicia quinque annorum luserunt adinvicem Et accidit quod in ludendo predicta Matildis proiecit predictam Aliciam super quendam bancum ita quod die Sancti Egidii proxima post inde obiit Et quia nichil fuit ibi nisi infortunium maxime cum ambe fuerunt infantes infra etatem dictum est quod predicta Matilldis sit in pace tum quia nullus sequitur tum quia nichil fuit nisi infortunium