Charter Document - 06130130

Charter Document - 06130130


Charter Number: 06130130
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Quidam Willelmus filius Bernardi et Ricardus serviens eius venerunt die Martis proxima ante festum Sancti Botulphi ad domum Jocei judei et ibidem occiderunt ipsum judeum et Hennam uxorem eius et fugerunt Et postea fuit idem Willelmus captus apud Sanctum Salvatorem pro quadam cuppa argentea furata et fuit suspensus et Ricardus serviens eius exigatur et utlagetur secundum formam [] Et quidam Milo le Espicer qui fuit cum eis in eodem conflictu et male fuit vulneratus fugit ad ecclesiam et obiit in eadem Ideo nichil Nulla habuerunt catalla nec fuit in franco plegio quia extraneus Nullum factum fuit attachiamentum quia istud accidit in Judaismo nec pertinet ad vicecomites aliquod facere attachiamentum de eis set tantum ad constabularium Turris Londoniarum