Charter Document - 06130128

Charter Document - 06130128


Charter Number: 06130128
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Eodem anno Willelmo de Haverhulle existente camerario Johanne de Coudres et Johanne de Wylehal existentibus vicecomitibus accidit quod quedam mulier Felicia nomine inventa fuit occisa in domo sua et Johannes filius Rogeri de Ispannia eam occidit et fugit Ideo exigatur et utlagetur secundum formam [] Nulla habuit catalla Ideo nichil Et Emma ancilla ipsius Felicie attachiata pro morte illa venit et non male creditur Ideo inde quieta Et vicini attachiati [veniunt] et non male creduntur Ideo inde quieti Non fuit in franco plegio quia clericus Ideo nichil