Charter Document - 06130124
Charter Number: | 06130124 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Sarra uxor Albini le Portour appellat Matilldem uxorem Walteri Buk et Stanotam filiam eius quod die Veneris proxima post festum Sancte Trinitatis anno xxj venerunt ad domum suam et ipsam verberaverunt et male tractaverunt Et postea die Decollationis Sancti Johannis Baptiste eodem anno peperit quemdam filium abortivum ex batura illa Et quod hoc fecerunt nequiter et in felonia offert [] sicut curia [] Et Matilldis et Stanota venerunt et defenderunt omnem feloniam et quicquid est contra pacem domini regis Et bene defendunt quod nunquam eam verberaverunt Et dicunt quod si verberata esset tali die qua dicit se esse verberatam et ipsa postea peperit per xv septimanas post diem illum quemdam filium vivum qui baptizatus fuit et vixit per tres dies non videtur quod appellum suum valere debet Et preterea bene ponunt se super veredictum maioris et civium quod nunquam ipsam verberaverunt nec ipsa filium peperit abortivum sicut ipsa dicit Et super hoc dicunt maior et cives super sacramentum suum et in fide qua tenentur domino regi quod predicte Matilldis et Stanota nunquam verberaverunt eam nec peperit filium abortivum Ideo consideratum est quod eant inde quiete et Sarra custodiatur pro falso appello