Charter Document - 06130117

Charter Document - 06130117


Charter Number: 06130117
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Eodem anno W de [Haverhulle] existente camerario et Gervasio le Cordwaner et Johanne Tulasan vicecomitibus existentibus accidit quod quidam garcio Johannes Lichefot nomine percussit quamdam judeam quadam sagitta et quemdam judeum quadam alia sagitta set inde non obierunt et fugit ad ecclesiam et cognovit factum et abiuravit regnum Nulla habuit catalla nec fuit in franco plegio ideo nichil quia extraneus Et Ricardus de Mistsel captus et imprisonatus pro huiusmodi factis obiit in prisona