Charter Document - 06130112

Charter Document - 06130112


Charter Number: 06130112
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Eodem anno accidit quod quidam garcio Robertus filius Paine nomine cecidit de quodam equo in vico de Walbroke per terrorem quem Robertus de Donstaple fecit equo quem predictus Robertus equitavit ita quod infra mensem obiit Et Robertus venit et non male creditur de morte illa set quia stulte et ignoranter equum perterruit consideratum est quod committatur gaole pro stulticia sua iudicium infortunium Et quia camerarius et vicecomites nullam fecerunt inquisicionem de predicto equo qui fuit banum predicti garcionis ideo in misericordia Postea venit Jordanus et finem fecit pro predicto bano per ij s unde vicecomites respondeant Postea finem fecit per dimidiam marcam per plegium Willelmi de Dunstaple