Charter Document - 06130109

Charter Document - 06130109


Charter Number: 06130109
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Eodem anno Willelmo de [Haverhille] existente camerario et eisdem vicecomitibus existentibus accidit in Cathedra Sancti Petri quod quidam homo nomine Wydo Tixtor Londoniarum et Thomas de Adingtone serviens eius accesserunt ad domum Dionisie que fuit uxor Radulfi de la Barre et in domo illa occiderunt quamdam Agnetem ancillam predicte Dionisie et quamdam aliam ancillam ipsius Ancille et quemdam garcionem male vulneraverunt et fugerunt et male creduntur Ideo exigantur et utlagentur secundum formam [] Catalla predicti Wydonis iij d unde vicecomites respondeant Dionisia in cuius domo hoc factum fuit venit et non malecreditur Ideo inde quieta Vicini attachiati pro morte illa veniunt et non male creduntur Ideo inde quieti Et francus plegius obiit Ideo nichil