Charter Document - 06130108

Charter Document - 06130108


Charter Number: 06130108
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Eodem anno [] accidit die Sancti Johannis Apostoli quod quidam homo Rogerus nomine inventus fuit de nocte in vico de Kendelwikestrat ita verberatus et male tractatus quod loqui non potuit Et Ricardus Tyllebrigge Elias filius Willelmi Goday Willelmus Utlaghe Ricardus filius Ricardi Nog et Robertus de Berkhampstede custodes vigiliarum ita ipsum invenerunt in vico predicto et ipsum portaverunt ad domum Thome le Pipere ubi obiit valde mane de batura illa et postea predicti custodes abierunt de warda sua ad wardam Rogeri Blundi tunc aldermanni quia credebant ipsum hominem esse de warda illa ut aliquam veritatem possint habere qualiter hoc accidisset ubi requisiti fuerunt custodes illius warde si aliquid scirent de predicto Johanne qui responderunt quod fuit socius eorum ad vigilandum in nocte illa Et sicut iverunt omnes simul ad vigilandum accidit quod obviaverunt cuidam homini portanti quamdam lanternam extinctam quem prosecuti fuerunt usque ad oppositum shoppe Consel ubi plures invenerunt ignotos stantes in vico cum gladiis et aliis armis quos cum predicti custodes arrestare voluerunt idem ignoti insultum fecerunt in predictos custodes et predictum Rogerum ita verberaverunt quod obiit et alios de custodia illa male vulneraverunt et fugerunt Et tunc quesitum fuit a custodibus si aliquem cognoverunt de predictis malefactoribus vel aliquem male crediderunt dixerunt quod male crediderunt Willelmum le Large coureur qui ob factum illud fugit et nunquam postea inveniri potuit Et Gerardus de Sancto Edmundo unus custodum qui fuit vulneratus per predictos malefactores venit Et requisitus si aliquem male credit dicit quod nichil aliud scit quam supradictum est Et maior et cives requisiti quem male credunt de predicta morte et plagis predictis dicunt quod male credunt predictum Walterum le Large et nullum alium quia ignoti fuerunt ideo exigitur et utlagatur secundum [] Catalla eius ij s unde vicecomites [] Et Walterus fuit in franco plegio Ideo in misericordia