Charter Document - 06130106
Charter Number: | 06130106 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Eodem anno Johanne Gisors existente camerario et predictis vicecomitibus existentibus accidit die Lune proxima post festum Omnium Sanctorum quod quidam homo Robertus le Portour nomine sicut portavit carbonem de quadam navi cecidit in Tamisiam et submersus fuit Nullus inde male creditur iudicium infortunium Et navis que fuit arestata deliberata fuit per preceptum domini regis per quoddam breve vicecomitibus directum in quo continebatur quod deliberari faciant cum predictis marinellis quam ad instantiam dilecti et fidelis sui Roberti advocati Botumine concessit deliberandam Ideo nichil