Charter Document - 06130094

Charter Document - 06130094


Charter Number: 06130094
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Eodem anno [] accidit die Sancti Johannis Baptiste quod quidam Willelmus Scurel serviens Johannis de Walebrok verberatus fuit ad mortem ex opposite capelle Beate Marie de Cuninghop Et Rogerus Buntingges et Ricardus serviens eius et Johannes et Ricardus servientes Alexandri le Peyntour malecredebantur de morte illa et omnes fugerunt preter Ricardum qui attachiatus fuit et obiit Et qui fugerunt pro morte illa malecreduntur Nulla habuerunt catalla Fuerunt in franco plegio Plegii in misericordia Et inquiratur de franco plegio super amerciamenta Et quia inquisicio non fuit sufficienter facta de predicta morte maxime cum plures illi facto interfuerunt ideo camerarius et vicecomites in misericordia vel ponitur in respectu donec provideatur qualiter utlagaria fieri debeat in Civitate Et Willelmus le Futour qui interfuit ubi predictus Willelmus fuit occisus et fere fuit verberatus cum eo ad mortem a predictis malefactoribus venit et appellavit eos de batura illa ut prius fecerat Et ipsi non venerunt nec fuerunt attachiati quia fugerunt et malecreduntur Ideo [exigantur] et utlagentur secundum formam quam justiciarii providebunt Et Willelmus sequitur versus eos secundum quod providebitur