Charter Document - 06130086

Charter Document - 06130086


Charter Number: 06130086
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Eodem anno eisdem [] accidit die Mercurii in quindena Pasche quod Johannes Lichefot de Civitate Londoniarum verberavit quemdam hominem de Chesewyk Alanum Sutorem nomine et male ipsum tractavit ita quod pro mortuo ipsum reliquit Et Alanus nunc quam prosecutus fuit versus eum nec aliquis alius inde in Civitate nec adhuc prosequitur in Civitate Et Johannes venit Et quod nunquam verberavit eum ponit se super veredictum maioris et civium Qui dicunt super sacramentum suum et in fide qua tenentur domino regi quod idem Johannes non est culpabilis de batura illa nec quod concordati sunt Ideo Johannes inde quietus