Charter Document - 06130085

Charter Document - 06130085


Charter Number: 06130085
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Eodem anno eisdem Simone et Rogero existentibus accidit die Martis in septimana Pasche quod Johannes de la Neuwelonde momordit Laurencium Turpyn in pollice dextro ita quod pollicem illum amisit et unde ipsum appellavit et invenit plegios de prosequendo scilicet Willelmum le Engleys et Stephanum Lengleys qui mortui sunt et modo venit non prosequitur set retraxit se Et Johannes appellatus venit Et testatum est per maiorem et cives quod concordati sunt Ideo committantur gaole Testantur etiam quod idem Johannes culpabilis est de memio illo Postea deliberati fuerunt a gaola per preceptum justiciariorum pro deo quia nichil habuerunt